monumenta.ch > Hieronymus > sectio 6

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hieronymus, Epistulae, 3, 64, 6
'Uxorem virginem accipiet, viduam autem et eiectam et meretricem non accipiet, sed virginem de genere suo, et non contaminabit semen suum in populo. Ego Dominus qui sanctifico eum' . Scio pontificem, cui praecepta nunc dantur a plerisque Christum intelligi: et id quod dictum est, 'super patre et matre non inquinabitur,' de virginali Mariae partu edisseri: multoque facilior est super Domino interpretatio, qui audit in Psalmo: 'Tu es sacerdos in aeternum, secundum ordinem Melchisedec' . Et in Zacharia: 'Audi Iesu sacerdos magne' : et cui sordida peccatorum nostrorum vestimenta tolluntur, ut recipiant gloriam quam habuit apud patrem prius quam mundus esset.